Proverbs 7

Haec periocha eadem quae superior plenius explicat. Tam solerter serva, quae doceo, quasi nil recti sine his aspicias. . Sapientiam ecclesiasticae doctrinae sororia tibi dilectione conjunge, ut haec te a pollutione servet haeretica, quae a vera castitate Ecclesiae probatur extranea. . Patet juxta litteram, etc., usque ad quia deseruit angustam viam quae ducit ad vitam. . quia deflectit a rectitudine; et quia a via veritatis declinavit, merito viae domus meretricis vel haeretici appropiat. Quia jam talis per caecitatem cordis, ad tenebras festinat peccati et damnationis. Patent haec cuncta, etc., usque ad spirituali morte perimit. Nulla est haeresis, quae primis contenta sit discipulis hi enim sunt domus ejus, sed semper novos, quos decipiat quaerit. . id est, falsorum verborum blandimentis tentat instabilem. Juxta litteram patet, etc., usque ad nam et Dominus ad discipulos: etc. Joan. 16.. . Solent lecti, etc., usque ad per quam haeretica mens sensum doctrinae pestilentis, quasi meretrix thorum facinoris, se texuisse gloriatur. Promittunt se tales odorem coelestium habere virtutum, quibus sua suorumque corda, velut funibus cubilia venusta, consecrantur, quasi, Christi bonus odor sumus Deo. Doctrinae sanctae poculis se invicem satiandos jactant haeretici, et virtutum gratia conjungendos, donec eorum gesta lux sequatur aeterna. . Gloriam resurrectionis, immortalitatis decus, quo illius patriae cives laetificaret et ditaret. . Ut ipse Salomon sapientissimus, etc., usque ad qui negaverit errat. Sed de Ecclesia Dominus ait: Matth. 16.. Obscuriora et arctiora gehennae tormenta, quibus haereticos et fornicatores constat esse mergendos.
Copyright information for VulgGlossa